,
latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritatis verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas;
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam praestans homini!
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine.
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio;
Ut te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuae gloriae.
,
Quae coeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.
Uni Trinoque Domino,
Sit sempiterna gloria,
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.
Amen.
,
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
laus et jubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
Amen.
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
quem in mundi pretium
fructus ventris generosi
Rex effudit Gentium.
Nobis datus, nobis natus
ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras incolatus
miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae
recumbens cum fratribus
observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori, Genitoque
laus et jubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
Amen.
,
ave Domina Angelorum:
Salve radix, salve porta,
ex qua mundo lux est orta:
Gaude Virgo gloriosa,
super omnes speciosa:
Vale o valde decora,
et pro nobis Christum exora.
,
Mater Dei et Mater veniae
Mater spei et Mater gratiae
Mater plena Sanctae Letitiae
O Maria!
Salve Mater misericordiae
Mater Dei et Mater veniae
Mater spei et Mater gratiae
Mater plena Sanctae Letitiae
O Maria!
Salve decus humani generis
Salve Virgo dignior ceteris
Quae virgines omnes transgrederis
Et altius sedes in superis
O Maria!
Salve Mater misericordiae
Mater Dei et Mater veniae
Mater spei et Mater gratiae
Mater plena Sanctae Letitiae
O Maria!
Salve felix Virgo puerpera
Nam qui sedet in Patris dextera
Caelum regens, terram et aethera
Intra tua se clasit viscera
O Maria!
Salve Mater misericordiae
Mater Dei et Mater veniae
Mater spei et Mater gratiae
Mater plena Sanctae Letitiae
O Maria!
Esto, Mater, nostrum solatium:
Nostrum esto, tu Virgo, guadium
Et nos tandem post hoc exsilium
Laetos juge choris caelestium
O Maria!
Salve Mater misericordiae
Mater Dei et Mater veniae
Mater spei et Mater gratiae
Mater plena Sanctae Letitiae
O Maria!
,
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
Ut cum Sanctis tuis laudem te
in saecula saeculorum.
Amen.
iuncta sint gaudia,
et ex praecordiis sonent praeconia;
recedant vetera, nova sint omnia,
corda, voces, et opera.
Noctis recolitur cena novissima,
qua Christus creditur agnum et azyma
dedisse fratribus, iuxta legitima
priscis indulta patribus.
Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominica datum discipulis,
sic totum omnibus, quod totum singulis,
eius fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
dedit et tristibus sanguinis poculum,
dicens: Accipite quod trado vasculum;
omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit,
cuius officium committi voluit
solis presbyteris, quibus sic congruit,
ut sumant, et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum;
dat pants caelicus figuris terminum;
O res mirabilis: manducat Dominum
pauper, servus et humilis.
Te, trina Deitas unaque, poscimus:
sic nos tu visita, sicut te colimus;
per tuas semitas duc nos quo tendimus,
ad lucem quam inhabitas.
,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit ad vitae vesperam.
In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.
Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem;
Ut duplicis substantiae
Totum cibaret hominem.
Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.
O salutaris hostia,
Quae caeli pandis ostium,
Bella premunt hostilia;
Da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria. Amen.
,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora,
Ut alleves fastidium.
Nocturna lux viantibus
A nocte noctem segregans,
Praeco diei iam sonat,
Iubarque solis evocat.
Hoc excitatus Lucifer
Solvit polum caligine,
Hoc omnis erronum cohors
Viam nocendi deserit.
Hoc nauta vires colligit,
Pontique mitescunt freta;
Hoc, ipsa petra ecclesiae,
Canente, culpam diluit.
Surgamus ergo strenue,
Gallus iacentes excitat,
Et somnolentos increpat,
Gallus negantes arguit.
Gallo canente spes redit,
aegris salus refunditur,
Mucro latronis conditur,
Lapsis fides revertitur.
Iesu, labantes respice,
Et nos videndo corrige,
Si respicis, labes cadunt,
Fletuque culpa solvitur.
Tu lux refulge sensibus,
Mentisque somnum discute,
Te nostra vox primum sonet,
Et vota solvamus tibi.
Deo Patri sit gloria
Eiusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc et per omne saeculum. Amen.
Polique rector, vestiens
Diem decoro lumine
Noctemque soporis gratia,
Artus solutos et quies
Reddat laboris usui
Mentesque fessas allevet
Luxusque solvat anxios;
Grates peracto iam die
Et noctis exortu preces,
Voti reos ut adiuves,
Hymnum canentes solvimus.
Te cordis ima concinant,
Te vox sonora concrepet,
Te diligat castus amor,
Te mens adoret sobria.
Ut cum profunda clauserit
Diem caligo noctium,
Fides tenebras nesciat,
Et nox finde reluceat.
Dormire mentem ne sinas,
dormire culpa noverit,
Castos fides refrigerans
Somni vaporem temperet.
Exuto sensu lubrico
Te cordis alta somnient,
Nec hostis invidi dolo
Pavor quietos suscitet.
Christum rogemus et patrem,
Christi patrisque spiritum,
Unum potens per omnia,
Fove precantes, trinitas.
,
Qua Christus ascendit crucem,
Nil insolens mens cogitet,
Intendat affectum precis.
Qui corde Christum suscipit,
Innoxium sensum gerit:
Votisque praestat sedulis,
Sanctum mereri Spiritum.
Haec hora qua finem dedit
Diri veterno criminis,
Mortisque regnum diluit,
Culpamque ab aevo sustulit.
Hinc jam beata tempora
Coepere Christi gratia:
Fide replevit veritas
Totum per orbem Ecclesias.
Celso triumphi vertice,
Matri loquebatur suae:
En filius, mater, tuus;
Apostole, en mater tua.
Praetenta nuptae foedera
Alto docens mysterio;
Ne virginis partus sacer
Matris pudorem laederet.
Cui fidem coelestibus
Jesus dedit miraculis:
Nec credidit plebs impia;
Qui credidit, salvus erit.
Nos credimus natum Deum,
Partumque Virginis sacrae,
Peccata qui mundi tulit,
Ad dexteram sedens Patris.
Deo Patri sit gloria,
eiusque soli Filio,
cum Spiritu Paraclito!
in sempiterna saecula. Amen.
,
ostende partum Virginis
miretur omne saeculum
talis decet partus Deum.
Non ex virili semine
sed mystico spiramine
verbum Dei factum caro
fructusque ventris floruit.
Alvus tumescit Virginis,
claustrum pudoris permanet,
vexilla virtutum micant,
versatur in templo Deus.
Procedat e thalamo suo,
pudoris aula regia,
geminae gigas substantiae
alacris ut currat viam.
aequalis aeterno Patri,
carnis tropaeo cingere,
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.
Praesepe iam fulget tuum
lumenque nox spirat novum
quod nulla nox interpolet
fideque iugi luceat.
Sit, Christe, rex piissime,
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito
in sempiterna saecula.
,
micantium astrorum globos,
pax vita lumen veritas,
Jesu, fave precantibus,
Seu mystica baptismate
fluenta Jordanis retro
conversa quondam tertio
praesenti sacraris die;
Seu stell partum virginis
caelo micans signaverit,
et hoc adoratum die
praesepe magos duxerit;
Vel hydriis plenis aquae
vini saporem infuderis;
hausit minister conscius
quod ipse non impleverat,
Aquas colorari videns,
inebriare flumina
mutata elementa stupent
transirein usus alteros.
| Sic quinque milibus viris dum quinque panes dividit edentium sub dentibus in ore crescebat cibus
| Multiplicabatur magis dispendio panis suo quis hec videns mirabitur iuges meatus fancium
| Inter manus frangentium panis rigatur profluus intacta que non fregerant fragmenta surrepunt viri
| Gloria tibi domine qui aparuisti hodie cum patre et sancto spiritu in sempiterna secula amen
,
et martyrum victorias,
laudes ferentes debitas,
laetis canamus mentibus.
Ecclesiarum principes,
belli triumphales duces,
caelestis aulae milites
et vera mundi lumina.
,
De luce lucem proferens,
Lux lucis et fons luminis,
Diem dies illuminans
Verusque sol, illabere
Micans nitore perpeti
Iubarque sancti spiritus
Infunde nostris sensibus.
Votis vocemus et patrem,
Patrem perennis gloriae,
Patrem potentis gratiae
Culpam releget lubricam.
Informet actus strenuos,
Dentem retundat invidi,
Casus secundet asperos,
Donet gerendi gratiam.
Mentem gubernet et regat
Casto, fideli corpore,
Fides calore ferveat,
Fraudis venena nesciat.
Christusque noster sit cibus,
Potusque noster sit fides,
Laeti bibamus sobriam
Ebrietatem spiritus.
Laetus dies hic transeat,
Pudor sit ut diluculum,
Fides velut meridies,
Crepusculum mens nesciat.
Aurora cursus provehat,
Aurora totus prodeat,
In patre totus filius
Et totus in verbo pater.
,
Diei sol ingreditur
Vt sex idemque transigat,
In noctis claudat aditum.
Nos ergo nunc, confamuli,
Prophetae dicti memores
Soluamus ora in canticis
Prece mixta Dauiticis,
Vt septies diem uere
Orantes cum psalterio
Laudesque cantantes Deo
Laeti soluamus debitum.
Sic enim Christi gratia
Peccantibus dat ueniam,
Saepeque confitentibus
Non aderit mors impia.
Memento non desit tamen
Orantibus, serui Dei,
Quod Pauli uox apostoli
Seruandum praedixit nobis,
Cuius uox hoc promeruit
Vt diceret idem Deo:
Orabo mente Dominum,
Orabo simul spiritu.
Ne uox sola Deo canat
Sensusque noster alibi
Ductus aberret fluctuans
Vanis praeuentus casibus.
Tunc enim Deo accepta est
Oratio canentium,
Si pura mens idem gerat
Quod explicat uox cantici
,
spreto cubili, surgimus:
nobis, Pater, canentibus
adesse te deposcimus.
Te lingua primum concinat,
te mentis ardor ambiat,
ut actuum sequentium
tu, Sancte, sis exordium.
Cedant tenebrae lumini
et nox diurno sideri,
ut culpa, quam nox intulit,
lucis labascat munere.
Precamur iidem supplices
noxas ut omnes amputes,
et ore te canentium
lauderis in perpetuum.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
cum Spiritu Paraclito
regnans per omne saeculum. Amen.
,
lux ipse lucis et dies,
noctem canendo rumpimus:
assiste postulantibus.
Aufer tenebras mentium,
fuga catervas daemonum,
expelle somnolentiam
ne pigritantes obruat.
Sic, Christe, nobis omnibus
indulgeas credentibus,
ut prosit exorantibus
quod praecinentes psallimus.
Sit, Christe, rex piissime,
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito
in sempiterna saecula. Amen.
omni referta gratia,
transitque rex, et permanet
clausa, ut fuit per saecula.
Summi Parentis Filius
processit aula Virginis,
sponsus, redemptor, conditor
suae gigas Ecclesiae.
Honor matris et gaudium,
immensa spes credentium,
lapis de monte veniens
mundumque replens gratia.
Exsultet omnis anima,
quod nunc salvator gentium
advenit mundi Dominus
redimere quos condidit.
Christo sit omnis gloria,
quem Pater Deum genuit,
quem Virgo mater edidit
fecunda Sancto Spiritu.
,
et principalis Unitas,
iam sol recedit igneus,
infunde lumen cordibus.
Te mane laudum carmine,
te deprecemur vespere:
te nostra supplex gloria
per cuncta laudet saecula.
Deo Patri sit gloria,
eiusque soli Filio,
cum Spiritu Paraclito,
et nunc, et in perpetuum.
, o piissima,
dulcis Virgo Maria!
Mater amata, intemerata,
ora, ora pro nobis.
Tu solatium et refugium,
Virgo Mater Maria.
Quidquid optamus, per te speramus;
ora, ora pro nobis.
Ecce debiles, perquam flebiles;
salva nos, o Maria!
Tolle languores, sana dolores;
ora, ora pro nobis.
Virgo, respice, Mater, aspice;
audi nos, o Maria!
Tu medicinam portas divinam;
ora, ora pro nobis.
et miserere,
quia peccavimus tibi.
Ad te Rex summe, omnium Redemptor, oculos nostros sublevamus flentes: exaudi, Christe, supplicantum preces.
Dextera Patris, lapis angularis, via salutis, ianua caelestis, ablue nostri maculas delicti.
Rogamus, Deus, tuam maiestatem: auribus sacris gemitus exaudi: crimina nostra placidus indulge.
Tibi fatemur crimina admissa: contrito corde pandimus occulta: tua, Redemptor, pietas ignoscat.
Innocens captus, nec repugnans ductus, testibus falsis pro impiis damnatus: quos redemisti, tu conserva, Christe.
, miserere nostri/nobis,
quia tu creasti nos,
tu redemisti nos sanguine
tuo pretiosissimo.
, dies illa,
Solvet saclum in favilla:
Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,
Quando Iudex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit, et natura,
Cum resurget creatura,
Iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix iustus sit securus?
Rex tremenda maiestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.
Recordare, Iesu pie,
Quod sum causa tua via:
Ne me perdas illa die.
Quarens me, sedisti lassus:
Redemisti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Iuste Iudex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces mea non sunt digna:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum prasta,
Et ab hadis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favílla
Iudicandus homo reus:
Huic ergo parce, Deus:
Pie Iesu Domine,
Dona eis requiem.
Amen.
,
et tu das illis escam in tempore opportuno.
Ps.144:16 Aperis tu manum tuam:
et imples omne animal benedictione.
Alleluia.
Jn 6:56 Caro mea vere est cibus:
et sanguis meus vere est potus:
Jn 6:57 qui manducat meam carnem,
et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo.
Alleluia.
,
mater misericordiae;
Vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae.
Ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos
ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis virgo Maria.
,
et Sanctus de monte umbroso et condenso.
Operuit caelos majestas eius;
et laudis eius plena est terra.
in umbraculo Domini commorabitur
91:2
dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
91:3
quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
91:4
in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
91:5
scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
91:6
a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
91:7
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
91:8
verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
91:9
tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
91:10
non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
91:11
quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
91:12
in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
91:13
super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
91:14
quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
91:15
invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
91:16
longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
,
dans vera cordis gaudia:
sed super mel et omnia,
eius dulcis praesentia.
Nil canitur suavius,
nil auditur iucundius,
nil cogitatur dulcius,
quam Jesus Dei filius.
Jesu spes paenitentibus,
quam pius es petentibus,
quam bonus te quaerentibus!
Sed quid invenientibus?
Nec lingua valet dicere,
nec littera exprimere:
Expertus potest credere,
quid sit Jesum diligere.
Sis Jesu nostrum gaudium,
qui es futurus praemium:
Sit nostra in te gloria,
per cuncta semper saecula.
Amen.
Kürze eines der bekanntesten Werke Mozarts. Wikipedia
Komponist: Wolfgang Amadeus Mozart
Tonart: D-Dur
Anlass: Fronleichnam
,
de Maria Virgine.
Vere passum, immolatum
in cruce pro homine:
Cuius latus perforatum
unda fluxit et sanguine:
Esto nobis praegustatum
in mortis examine.
,
lauda ducem et pastorem,
in hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude:
quia maior omni laude,
nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
panis vivus et vitalis
hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa cenae,
turbae fratrum duodenae
datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora,
sit iucunda, sit decora
mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur,
in qua mensae prima recolitur
huius institutio.
In hac mensa novi Regis,
novum Pascha novae legis,
phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
umbram fugat veritas,
noctem lux eliminat.
Quod in coena Christus gessit,
faciendum hoc expressit
in sui memoriam.
Docti sacris institutis,
panem, vinum in salutis
consecramus hostiam.
Dogma datur christianis,
quod in carnem transit panis,
et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
animosa firmat fides,
praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
signis tantum, et non rebus,
latent res eximiae.
Caro cibus, sanguis potus:
manet tamen Christus totus
sub utraque specie.
A sumente non concisus,
non confractus, non divisus:
integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille:
quantum isti, tantum ille:
nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali:
sorte tamen inaequali,
vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis:
vide paris sumptionis
quam sit dispar exitus.
Fracto demum sacramento,
ne vacilles, sed memento
tantum esse sub fragmento,
quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura:
signi tantum fit fractura,
qua nec status, nec statura
signati minuitur.
Ecce Panis Angelorum,
factus cibus viatorum:
vere panis filiorum,
non mittendus canibus.
In figuris praesignatur,
cum Isaac immolatur,
agnus Paschae deputatur,
datur manna patribus.
Bone pastor, panis vere,
Iesu, nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
in terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales,
qui nos pascis hic mortales:
tuos ibi commensales,
coheredes et sodales
fac sanctorum civium.
Amen. Alleluia.
,
Iesu, nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere:
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu, qui cuncta scis et vales;
Qui nos pascis hic mortales;
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium.
Amen.
, fit panis hominum;
dat panis caelicus figuris terminum;
O res mirabilis: manducat Dominum
pauper, servus et humilis.
Christus regnat! Christus imperat!
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Exaudi, Christe
Exaudi, Christe
Ecclesiae santae Dei salus perpetua
Redemptor mundi, tu illam adiuva
Sancta Maria, tu illam adiuva
Sancta Mater Ecclesiae, tu illam adiuva
Regina Apostolorum, tu illam adiuva
Sancte Michael, Gabriel et Raphael tu illam adiuva
Sancte Ioannes Baptista, tu illam adiuva
Sancte Ioseph, tu illam adiuva
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Exaudi, Christe.
N., Summo Pontifici et universali Pape, vita!
Salvator mundi, tu illum adiuva
Sancte Petre, tu illum adiuva
Sancte Paule, tu illum adiuva
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Exaudi, Christe.
Exaudi, Christe
Episcopis catholicae et apostolicae fidei cultoribus,
eorumque curis fidelibus, vita!
Salvator mundi, tu illos adiuva
Sancte Andrea, tu illos adiuva
Sancte Iacobe, tu illos adiuva
Sancte Ioannes, tu illos adiuva
Sancte Thoma, tu illos adiuva
Sancte Iacobe, tu illos adiuva
Sancte Philippe, tu illos adiuva
Sancte Bartholomaee, tu illos adiuva
Sancte Matthaee, tu illos adiuva
Sancte Simon, tu illos adiuva
Sancte Thaddaee, tu illos adiuva
Sancte Matthia, tu illos adiuva
Sancte Barnaba, tu illos adiuva
Sancte Luca, tu illos adiuva
Sancte Marce, tu illos adiuva
Sancti Timothee et Tite, vos illos adiuvate
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Exaudi, Christe.
Exaudi, Christe
Sancti Protomartyres Romani, vos illos adiuvate
Sancte Ignati, tu illos adiuva
Sancte Polycarpe, tu illos adiuva
Sancte Cypriane, tu illos adiuva
Sancte Bonifati, tu illos adiuva’
Sancte Stanislae, tu illos adiuva
Sancte Thoma, tu illos adiuva
Sancti Ioannes et Thoma vos illos adiuvate
Sancte Iosaphat, tu illos adiuva
Sancte Paule, tu illos adiuva
Sancte Ioannes et Isaac, vos illos adiuvate
Sancte Petre, tu illos adiuva
Sancte Carole, tu illos adiuva
Sancta Agnes, tu illos adiuva
Sancta Caecilia, tu illos adiuva
Omnes sancti martyres, vos illos adiuvate
Sancte Clemens tu illos adiuva
Sancte Athanasi, tu illos adiuva
Sancte Leo Magne, tu illos adiuva
Sancte Gregorio Magne, tu illos adiuva
Sancte Ambrosi, tu illos adiuva
Sancte Augustine, tu illos adiuva
Sancti Basili et Gregori, vos illos adiuvate
Sancte Ioannes, tu illos adiuva
Sancte Martine, tu illos adiuva
Sancte Patrici, tu illos adiuva
Sancti Cyrille et Methodi, vos illos adiuvate
Sancte Carole, tu illos adiuva
Sancte Roberte, tu illos adiuva
Sancte Francisce, tu illos adiuva
Sancte Ioannes Nepomucene, tu illos adiuva
Sancte Pie, tu illos adiuva
Omnes sancti potifices et doctores, vos illos adiuvate
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Exaudi, Christe.
Exaudi, Christe
Populis cunctis et omnibus hominibus bonae voluntatis:
pax a Deo, rerum ubertas morumque civilium rectitudo.
Sancte Antoni, tu illos adiuva
Sancte Benedicte, tu illos adiuva
Sancte Bernarde, tu illos adiuva
Sancte Francisce, tu illos adiuva
Sancte Dominice, tu illos adiuva
Sancte Philippe, tu illos adiuva
Sancte Vincenti, tu illos adiuva
Sancte Ioannes Maria, tu illos adiuva
Sancta Catharina, tu illos adiuva
Sancta Teresia a Iesu, tu illos adiuva
Sancta Rosa, tu illos adiuva
Omnes sancti presbyteri et religiosi, vos illos adiuvate
Omnes sancti laici, vos illos adiuvate
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Ipsi soli imperium,
laus et iubilatio
per saecula saeculorum.
Amen
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Tempora bona habeant! Tempora bona habeant!
Redempti sanguine Christi.
Feliciter! Feliciter! Feliciter!
Pax Christi veniat!
Regnum Christi veniat!
Deo Gratias!
Amen
,
Et triumphator nobilis
Dulcedo ineffabilis
Totus desiderabilis.
Mane nobiscum Domine
Et nos illustra lumine
Pulsa mentis caligine
Mundum reple dulcedine.
Te saeculorum Principem,
Te, Christe, regem gentium,
Te mentium, Te cordium
unum fatemur arbitrum.
Amor Iesus continuus
Mihi languor assiduus
Mihi Iesus mellifluus
Fructus vitæ perpetuus
Quocumque loco fuero
Semper Iesum desidero
Amore Iesus langueo
& corde totus ardeo
,
Bohaterze najs³awniejszy
Tyœ jest s³odycz niezrównana,
Rozkosz duszy po¿¹dana.
Serce, przez Ciê nawiedzone,
Jest Tw¹ prawd¹ oœwiecone;
Gardzi odt¹d œwiata czczoœci¹
I wskroœ p³onie Tw¹ mi³oœci¹.
Jezu, naszych serc s³odkoœci,
Zdroju ¿ywy, dusz œwiat³oœci,
Tyœ nad wszelkie pocieszenie
I nad wszelkie upragnienie.
Niech Ciê, Jezu, s³owy g³osim,
Niech Ciê w ¿yciu naszym nosim,
Niech nam serce od mi³oœci
P³onie tutaj i w wiecznoœci.
Collectionem cantilenarum devotionalium Latinorum commendamus.