Polonica Cantica Nativitatis


 
Polonica Cantica Nativitatis

Stowarzyszenie Wesele Wesel
 
http://WeseleWesel.PL
 
Decembris 2024

[renovatio Decembris 2024]

Ad maiorem gloriam unius et solii Dei in Trinitate sancta, Patris et Filii et Spiritus Sancti


 
 
 

Velimus collectionem canticorum Nativitatis Poloniæ commendare. Polonica Cantica Nativitatis non solum melodiis originalibus sed etiam profundis argumentis theologicis insignitur, quamquam saepe ab agricolis simplicibus scripta sunt.



, vis vilescit, Caeli Rex est denudatus, Ignis tepet, lux tabescit, Limen scit Illimitatus. Princeps gloriae humiliatus, Immortalem mors domavit, Dei Verbum Caro factum (e)st Et in nobis habitavit. Neque, caelum, terram vincis, Deus tua bon(a) abiecit. Intra plebem suam venit, Eius sortem suam fecit. Multa est pro nobis passus, Culpa nostra haec patravit. Dei Verbum Caro factum (est) Et in nobis habitavit. Tolle manum, Puer sancte, Benedic telluri patriae, In consilio, vita bona Eam iuva dono gratiae. Domum, pagos, urbes nostras Tua manus sustentavit. Dei Verbum Caro factum (est) Et in nobis habitavit.



In equili iacet In lacrimis de frigore Non dat vestem mater. Quod misera erat Crinis lana privat Qua filiolo tecto suo Herbis eum tegit. Peto te ne fleas Non patior dolorem Satis mihi de passione Corque tam impleat.



, nam hic miraculum! Filius Dei iacet, ut salvet populum. Cantate, cives caeli, pastores canite regesque adorate, Dormientem colite! Flectamus nostrum genu, hic noster Dominus! Et Deum salutemus s ubmissis frontibus!



, dormite, amata oscula mea. Dormi iam, mi Jesu, dormi suaviter et tu illum flentem permulce, Mater! Comprime iam fessas fletu palpebras, singultu collapsa labra occludas. Dormi iam, mi Jesu, dormi suaviter et tu illum flentem permulce, Mater! Dormi iam, venuste noster Angele, Dormi, permate mundi floscule! Dormi iam, mi Jesu, dormi suaviter et tu illum flentem permulce, Mater!



, Caeca nox fulgore radiante claret. Angeli in caelis visi Cantat hymnum paradisi: Gloria, gloria , gloria, In excelsis Deo. Pavidos pastores angeli hortantur, Bethlehem quam primum ut proficiscantur: Natus enim est Salvator, Mundi machinae Creator. Gloria, gloria, gloria, In excelsis Deo. Spiritus caelestes caelique legati, Quidnam faciamus, nobis revelate. Imperiti nil pollemus, Metu capti vix vigemus. Gloria, gloria, gloria, In excelsis Deo.



: Dixit vigilantibus: Nuntio vobis magnum gaudium Salvatorem hominum In terris genitum Hoc probantes nuntium Quærebant Infantulum Bethleem invenerunt puerum Cum Maria Iosepho in aula sedentem Iam Dominus maximus Et Rex potentissimmus Aulam non habuit excelsam Nec marmore splendidam Nec tapetis cinctam Nativitas miranda nec verbis exprimenda Quo modo Aaron virga fronduit Atque flore floruit Fructumque edidit 



conovare Puero, Jesu Christo Salvatori nobis hodie genito? O pastores, properate, Ei grate concantate Sicut nostro Domino! Nos cantantes cantilenas post vos festinabimus. Redemptorem mundo natum omnes sic videbimus. Hic egene procreatus flet in cunis colligatus, flentem consolabitur.



: Pastores state: Deus nascitur! Iter cito preparate Ad Bethlehem properate Cum muneribus. Inventus Infans in praesepio Secunda signa dat(a) ab angelo. Deum nat(um) adoravere Salutando clamavere Pleni gaudio. Redemptor salve, diu cupite, Tot longos annos desiderate! Te prophetae atque reges Exspectabant, at te praebes Nobis omnibus



, exsultantes Nat(o) in lyra cantores. Gloria in excelsis, gloria in excelsis, atque pax in terris. Inclinati salutabant humiles, prompto corde Deum natum alacres. Gloria in excelsis, gloria in excelsis, atque pax in terris. Mira Dei annuntiabant caelites, numquam talia audire mortales. Gloria in excelsis, gloria in excelsis, atque pax in terris. Mirabantur evolantes cantores, cogitabant, quid hoc esset, pastores. Gloria in excelsis, gloria in excelsis, 0 atque pax in terris.



, hodie Bethlehem Gaudio personat Maria Virgo, Maria Virgo Mundo natum donat Christus est natus, homo levatus Angeli cantant, reges salutant Pastoresque orant, pecora aderant Mira, mira nuntiantur Maria Virgo, Maria Virgo Natum amplexatur Et Joseph Sanctus, Et Joseph Sanctus Illum admiratur



, Iesum, Virginem laudemus! Salutemus nat(um) Infantem et Mariam, Eius Matrem! /bis/ Salve, Iesu adamate, Patriarchis exspectate, a Prophetis praenuntiate, populis desiderate. /bis/ Salve in praesepi site! Confitemur Deum in Te, qui hac nocte nobis natus, uti homo sit salvatus. /bis/ Salve, Iesu hic apparens, salve Tuo Patre nascens et hac nocte homo natus, ex Maria procreatus. /bis/



, quod annuntiatum est per Gabriel, hodie apparuit, apparuit in Israel per Mariam virginem in Bethlehem. Eia, eia. Virgo Deum genuit sicut Divina voluit clementia. Gaudete, gaudete, Christus natus hodie, gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.



! tacita nox! Omnium silet vox. Sola virgo nunc beatum Ulnis fovet dulcem natum. Pax tibi, Puer pax!(bis) Alma nox, tacita nox, O Jesu, tua vox Amorem nobis explanat, Nos redemptos esse clamat, In tuo natali.(bis) Alma nox, tacita nox! Angeli sonat vox: Alleluia! O surgite, Pastores huc accurrite! Christus Deus adest.(bis)



, laeti triumfantes: Venite, venite in Bethleem: Natum videte Regem Angelorum: Venite, adoremus, venite adoremus, venite adoremus Dominum! En grege relicto, humiles ad cunas Vocati pastores approperant: Et nos ovanti, gradu festinemus: Venite, adoremus.... Aeterni Parentis splendorem aeternum Velatum sub carne videbimus: Deum infantem, pannis involutum, Venite, adoremus.... Pro nobis egenum et foeno cubantem Piis foveamus amplexibus: Sic nos amantem quis non redamaret? Venite, adoremus..